CONSIGNATUS

CONSIGNATUS
CONSIGNATUS
apud Tertullian. Apologeticô, Talia initiatus et consignatus vices in aevum: Graece ὁ σφραγιςθεὶς seu μεμυημένος, e sacris Gentilium voce depromptâ. Solebant enim in mysteriis signari notaculis quibusdam ii qui initiabantur. Idem, contra Valentinianos, c. 1. Nam et illa Eleusinia -- quod tacent, pudor est. Idcirco et aditum prius cructant, diutius initiant, quam consignant: quum epoptas ante quinquennium instituunt etc. Fiebat id vel acubus reverâ et σφραγίσιν vel aliâ ratione notabantur, ut sic signati Deo, cuius initia sumpserant, consecrarentur. Inprimis autem ferrô inurebatur nota, πρὸς ἀνεξαλειπτον διαμονην`, uti ait Philo, de Monarchia, ἵεν ται πρὸς δουλείαν τῶ χειροκμητων, γράμμασιν αὐτην` ὁμολογοῦντες, οὐκ εν χαρτιδίοις, ὡς ἐπὶ τῶ ἀνδραπάδων ἔθος, ἀλλ᾿ εν τοῖς σώμασι καταςίζοντες αύ τηο σςδήρῳ πεπυρωμένῳ, πρὸς ἀνεξάλειπτον διαμονηὸοὐδὲ γὰρ χρονῳ ταῦτα ἀμαυροῦνται. Atque hoc Sphragitidas accipere vocat Prudentius in Romani Martyrio, v. 1076. ubi totam rem graphice depingit hôc modô,
Quid? quum sacrandus accipit sphragitidas?
Acus minutas ingerun! fornacibus.
His membra pergunt urere; utque igniverint,
Quamcumque partem corporis fervens nota
Stigmârit, hanc sic conseoratam praedicant.
Functum deinde quum relinquit spiritus,
Et ad sepulchrum pompa fertur funeris,
Partes per ipsas imprimuntur bractaea,
Insignis auri lamina insignit cutem,
Tegitur metallô, quod perusium est ignibus.
Transiit inde mos ad militiam, non paganam solum, sed et Christianam: etiam Haereticis usurpatus, uti infra dicemus voce Notaculum. Vide Desid. Herald. Animadversion. Arnob. l. 3. ubi de Sacramento Romanorum militari, p. 129, et 130. Aliosque: uti de eodem ritu apud hodiernos Orientis idololatras etiamnum vigenre, qui Itineraria condiderunt. Hinc quod et aliis vocibus compluribus, e Gentilismo desumptis, et ad sanctiorem usum translatis, contigit: Consignatorium, apud Iohannem Diaconum in Episcopis Neapolit. in Ioanne, qui vixit A. C. 636. locus est, in quo baptizati, ut aiunt, confirmabantur, oleô signô crucis eorum fronti impresô. At Alcuinus, de Divin. Offic. recens baptizatos in Sacrario confirmatos ait.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • NOTACULUM — apud Minucium, Felic. Sic nos denique non nataculô corporis, ut putatis, sed innocentiae et modestiae signô facile dignoscimus. Nota est. Ita enim in praeced. Caecilius, Occultis se notis insignibus noscunt. Et in Gloss. Notaculum, nota, signum.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPHRAGIS — apud Plin. l. 37. c. 8. nec diversae (gemmae) quas Sphragidas vocant, publico harum gemmarum dominio iis tanrum dato, quoniam optime signent: gemmae nomen, e sardae generibus. Hic enim primus et vetustissimus apud Graecos usus Istiusmodi minoris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • cacheter — Cacheter, Signare. Cacheter des lettres, Signare, Obsignare literas, et epistolas, Consignare, Sigillare. Une pierre à cacheter ou signer, Ectypa, Gemma. B. Cacheté, Signatus, Obsignatus, Consignatus. Il luy a envoyé le tout cacheté, Omnia… …   Thresor de la langue françoyse

  • consignation — ˌkänsigˈnāshən noun ( s) Etymology: Medieval Latin consignation , consignatio sealing, marking, branding, from Latin, written proof, document, from consignatus (past participle of consignare) + ion , io ion 1. : the act of marking with the sign… …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”